„Halloween“ (1978)/„Assault“ (1976) sive de mali subsistentia



Multifariam et multis modis olim Veritas loquens patribus in prophetis novissime diebus istis locutus est nobis in alio quodam Carpentario, qui ominosum nomen suum certe derivatum habet ab ipsa professione dominica Latinis quidem ‘fabri’, Anglosaxonicis modernis autem ‘Carpentarii’ nomine designata. Sicut enim Dominus ipse prophetarum vice terram Palaestinae digressus est et populo suo paradoxam quandam entitatem sensibus humanis nullo modo sufficienter comprehensiblem, entitatem mali sive peccati eorum dico, ad oculos demonstravit, ita et novissimis diebus nova species prophetae orta est non iam illustri voce praedicationis, sed potius ipsa imagine nitens, ut non solum uni populo, sed omni terrae istius entitatits sive quasi-entitatis admirabile aenigma eo clariore modo illustretur. Qualiter enim subsistere possit id, quod ab omnibus ‘malum’ vocatur, cum omnis creatura bona et seipsi familiaris et desiderata esse debet, longius a philosophis disputata et quaesita est, maxime a Plotino et Proclo Neoplatinicis qui mali (Plotinus) sive malorum (Proclus) subsistentiae tractatus gravissimi ponderis dedicaverunt.

Plotin

His duobus unum quidem firmissime constat naturam mali non solum ad mores humanas pertinere, sed radicem illius in dispositione ipsius universatis quaerendam esse, cui triplex malum Leibnitii (non solum morale, sed et metaphysicum et physicum) inevitabiliter inhaerere deberet. Tali consideratione diadochus Platonicus Proclus inde perductus est, ut realitatem mali quamvis absurdam et paradoxam totaliter negaret et illi nonnisi praeterexistentiam, parhypostasin, concederet. Secundum hunc didadochum, qui certe metaphysicam mali vel potius malorum conceptionem summa cohaerentia et consequentia elaboravit, quae vocantur mala solum ad individua sublunaria pertinent, quorum detrimentum autem ad conservationem universi valde necessarium et inde sub specie totius neque malum putandum est. Plotinus econtra, plus Platonicis quam Aristotelicis studiis, quos Proclus in hac quaestione persecutus est, imbutus, determinare et designare temptavit quandam quasi-identitatem naturae mali, qualem semper habet et exercit, quamquam a vertitate entis et identitatis suam originem non traxit. A Platonis Chorae, loci generationis dico, in Timaeo et Peniae in Symposio descriptione igitur inspiratus mali naturam invenit in ultima privatione formarum et entis in genere, in insatiabili indigentia ultimae umbrae ab animae luce intellectuali et ontologica necessarie creatae. Quales speculationes, quamvis ad intelligendam recentis Prophetae intentionem perutiles, tamen aliquali modo corrigendae sunt, ut praedicationi primi et ultimi sicut et novissimi Carpentarii adaptentur. Generalis consensus tamen cui eorum omnium considerantiones paene unanime favent, sequentibus tribus propositionibus potest exprimi:

 

Entitas mali est eius non-entitas

 

Realitas sive entitas proprie dicta numquam potest malo convenire, quia malum eo ipso non est desiderabile, neque proprie a voluntatibus humanis sive animalium instincto, neque metaphorice a viribus naturalibus. Quare malum per se neque potest habere causam, et quia nihil sine causa in ordine entium nullo modo cadit. Haec inexplicibilitas mali a novissimo Carpentario summo ingenio in suis duobus clarissimis operibus describentibus sive universam massam perditionis omnem crudelitatem sine omni causa urgentem (Assault) sive modo iam significantiore unicam personam homicidae lunatici, qui tamen omni respectu motivatione psychologica totaliter carens omnino impersonaliter et necessarie agit (Halloween), quae descriptio etiam tangit intimam apostoli Pauli de peccato conceptione substantiam: Si qui facit peccatum servus est peccati et numquam libere agit, exprimitur nihil nisi hoc ipsum, quod malum non est obiectum voluntatis iuxta bonum in arbitrio nostro positum, sed potius quaedam occulta vis numquam cadens in ordine obiectorum sive entium et tamen semper dominans actiones deplorabilis lapsi hominis.

Assault

 

Identitas mali est eius non-identitas

 

Quaestione de entitate mali iam difficilior apparet ea de identitate mali, quia identitas secundum Platonicos ibi maxime Parmenidem sequentes solius entis veri est praerogativa. Sicut unica sanitas ad multiformas aegritudines comparata, ita et malum debet esse mutliforme et numquam sibi idem sive aequale comparatum ad unicum bonum et unum. Sed Platone iam concedente in illustri loco Theaeteti malum semper necessario moralem naturam pervagari Plotinus illi saltem quasi-identitatem insatiabilis et intransformabilis defectus et absolutae privationis attribuit absoluto bono semper quandam contrarietatem postulante. Utrum hoc tamen possint nota mali phaenomena tam pulchre a duobus, ut ita dicam, Carpentariis descripta, sufficienter explicari, certe dubitandum est, cum utrique supponunt sponanietatem, immo quandam obscuram, sed tamen omnibus notam personalitatem mali, homicidae dico et mendacis ab initio Diaboli. Malum itaque quodam modo nominabile et omni modo recognoscibile Carpentarii Halloween optime descripsit, ubi de nomine mali (Michael Myers) omnes conveniunt et etiam actiones eius omnes praescire debuissent. Sed quia essentia Diaboli in hoc ipso constitit, quod omnes de eo noverunt ad portam apparentem tamen numquam recogoscunt sive recognoscere volunt, incolas urbis Haddonfield eruptio mali tam subito et impraedicibili modo aggressus est quam officiarios in urbe Anderson. Dum enim Halloween potius identitatem sive recogniscibilitatem mali pertractat, Assault elaborat eius aspectum apocalypticum: Ibi adventus eius non pluribus decenniis praedicibilis neque stato die ipsius horroris accidit, sed sicut fur in nocte, subita et globalis eruptio et unda omnes homines in mutua crudelitate accendit et seperabitur homo adversus patrem suum et filia adversus matrem suam et nurus adversus socrum suam et inimici homines domestici eius.

Halloween

 

Necessitas mali est eius terribilis casualitas

 

Necessitas mali dupliciter dicitur, alia externa, qua ‘malum’ sive ‘mala’ dicuntur toti realitati necessaria secundum Platonicos, et alia interna, qua ipse malum suam substantiam necessario et irrevocabiliter explicat et perducit, quorum primam Assault et Halloween secundam considerat. Quod primum tamen non sine collisione frontali inter Carpentarium et philosophos evenit illo quamlibet necessitatem aut utilitatem mali externam funditus denegante et tantummodo eius terrbilem casualitatem et deplorandam vanitatem urgente. Quae collisio inevitabilis immediate ex differenti conceptione interioris mali necessitatis resultat, qualem Carpentarius in Halloween, Plato econtra in mytho Politici admirabili diversitate describunt. Platone sub nomine innati concupscentiae universi negativam sive privativam fatigationis tendentiam ultimo ad reconstitutionem mundi per Demiurgum perducentem tantummodo admittente Carpentarius postulat ignem devastationis interius ardentem per longum dormientem sed stato tempore errumpentem et omnia devorantem, hoc quodo imagini in Assault complementarium aspectum praebens. Quod praesupponit tamen huiusmodi mali paroxysmus, nempe mali inevitabilis consumptio sui ipsius, velatur a Carpentario, quia non nisi apocalyptico sive mythico historiae schemati a prophetis biblicis sicut persimili modo a Platone in Policito adepto explicabile, ubi ille paroxysmus praeparationis vice fungitur ad divinam interventionem, quod tamen publico moderno minime convenit.

Prophet

 

Explicabilitas mali est eius non-explicabilitas

 

Si essentialem intentionem illius admirabilius complexionis operis Halloween quadam brevissima ratione expressum haberi velles, optime diceres malum nusquam subsistere nisi in fabulosa garrulitate. Haec enim fabulosa garrulitas, narratiunculae de viro nigro die festo Halloween apparente ad curiosas infantes devorandas, ibi subito seipsam incorporat et convertit hominum garrulas fabulas, immo occultas eorum timores in horrendam, immanem et saevam realitatem. Reali enim subsitentia malo totaliter carente et numquam in ordine obiectorum cadente neque desiderari neque sciri potest modo directo et immediato, sed conclusione quadam notha tantumodo sive mythis vel fabulis attingere potest. Hac ratione praesentia mali semper est hypothetica, adest fabulis, adest timoribus, adest irae, concupiscentiae, invidiae et aliis passionibus animae, numquam tamen purum et per se, sed semper sub specie boni sive entis alicuius, quod realiter timemus, cupimus, irascimur. Malum absolutum et per se tamen semper remanet et remanebit homo niger cuius existentia semper dubitanda, immo deridenda est, quia de ea certitudo a singulis radiis cognoscentiae sui lucis super radicem corruptam essentiae nostrae irradiantibus solum praebetur. SEMPER INDIGEMUS PROPHETA!

Dieser Beitrag wurde am Dienstag, November 24th, 2009 in den Kategorien Ältere Texte, Benjamin, Blog, Blogautoren, Essays, Filmbesprechungen, Latin veröffentlicht. Sie können alle Kommentare zu diesem Beitrag über den RSS 2.0 Feed verfolgen. Sie können diesen Beitrag kommentieren, oder einen Trackback von ihrer eigenen Seite setzen.

3 Antworten zu “„Halloween“ (1978)/„Assault“ (1976) sive de mali subsistentia”

  1. Sano on November 24th, 2009 at 19:41

    Benjamin, du altes Schlitzohr. 🙂

    Da muss ich mich wohl doch etwas beeilen mir Lateinkenntnisse zu erwerben, denn was ich aus den Brocken die ich in deinem Text zu verstehen glaube so zusammen reime, ist zwar interessant, jedoch ebenso wirr. 😉

  2. Benjamin on November 24th, 2009 at 21:45

    Non scholae sed vitae discimus, praesertim Linguam latinam, olim vere francam et necessesitatibus litterati hominis adaequatam, nunc autem paene oblitam a brutis, caecis et surdis ingeniis moderni saeculi…
    o tempora, o mores!!

  3. Robert on November 5th, 2012 at 23:01

    Aha, deshalb diese verirrte Anschuldigung von Niveau letztens. 😀

Kommentar hinzufügen